close
Quid Agam Lyrics & Chords By Corvus Corax
LyricsView Chords
printDownload as PdfPdf
Mundi delicatio dulcis est et grata,
Eius conversatio suavis et ornata
Ecce merces optime conspice nitorem!
Hec tibi conveniunt ad vultus decorum
Mundi sunt delicie, quibus estuare
Volo nec lasciviam eius devitare
He sunt odorifere quas si comprobaris,
Corporis flagrantiam omnem superabis.
Heu, vita preterita, vita plena malis,
Luxus turpitudinis, fons exitialis,
Heu, quid agam misera, plena peccatorum,
Que polluta palleo sorde vitiorum!
Pro mundano gaudio vitam terminabo,
Bonis temporalibus ego militabo.
Hoc ungentum si multum cupitis,
Unum auri talentum dabitis.
Nil curans de ceteris corpus procurabo,
Variis coloribus illud perornabo.
Aliter nusquam portabitis.
Optimum est, optimum est.